- OCULOS
- I.OCULOSeruendi digitô in ira rixaque, consuetudo, Romanis olim familiaris, memoratur Martiali l. 1. Epigr. 93. v. 12. ubi acerbe invehitur in Mamurianum puero Cesto infestum,—— fodiam digitô, qui superest, oculum.Et l. 3. Epigr. 92.Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum,Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?Unde minandi formula, Oculos ego tibi effodiam, Plauto sollennis, vide Aulul. Actu 2. sc. 2. v. 12. Sed et pravis Iudicibus oculorum alterum digitô eruisse solitum Alexandrum severum narrat in eo Lamprid. c. 17. Quod per lasciviam parasitis suis fecisse quoque Heliogabalum. illosque Luscinios tum appellâsse, idem refert. Conf. Ael. Lamprid. in Commodo c. 20. More antiquissimô, uti de Nahas Ammonitarum Rege Israelitis dextrum oculum se eruturum interminante, legimus 1. Sam. c. 11. v. 2. Sed et Oculi Martyribus effossi, atque avibus obiecti. Prudentius Steph. 2.Viventisque Oculos offerat alitibus.Vide quoque supra in verbo Fodere, item in vocibus Bulgari, Servi, Zaleucus, alibi.II.OCULOSlinendi mos apud Veteres indigitatus Plinio Ep. 2. l. 6. ubi de Macro Regulo Oratore, Oculum, inquit, modo dextrum, modo sinistrum circumlinebat: dextrum, si a petitore, alterum, si a possessore esset acturus etc. Vide Casqubon. Not. ad Ael. Spartian. in Hadriano c. 4. et supra in voce Fucus, item Oblinere. Sech et hoc laboratum esse Veteribus, ut caesios puerorum oculosarte et curâ nigros redderent, quod color hic in oculis pulchrior habitus, discimus cx Dioscoride. Unde Poeta.——— nigris oculis, nigrôque crine decorum.Et Graecum Epigramma,Οὐδὲ κόρας ξανθὰς παραπέμπομαι, ἀλλὰ περίςςῶςΤοὺς μελανοφθάλμους, αἰγλοφανεῖς τε φιλῶ.Ubi nomine κόρης non proprie pupulam intelligit, quae nullâ arte nigrior fieri potest, sed iridem, quae maximam τῆς κόρης partem constituit. Vide Salmas. ad Solin. p. 190. supra Glaucopis, et intra in vocibus Palpebra, Supercilium etc. Spartanos vero infantum recens natorum aliquando totum corpus, nonnumquam nares solum, oculosque vinô abluisse, dicemus ubi de Ungendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.